Home page Go to HENRI OOSTHOUT
NederlandsNLEnglish
Praefatio
Uit: Anicii Manlii Severini Boethii De arithmetica
© Henri Oosthout | 1999

PRAEFATIO

Tabulam codicum Boetii de arithmetica libros continentium si adieris, saeculorum IX et X codices ad quadraginta exstare cognosces. Quos iam pridem fere uniuersos insigni sollertia contulit J. SCHILLING editoribus Corporis Christianorum rogantibus. Nescio an ille uir doctus lectiones e codicibus circa quinque et uiginti saeculorum XI et XII ineuntis aeque assumere in animo habuisset. Cum autem ad Boetii uerba fideliter redintegranda codices electos suppeditare mihi persuasum haberem, et insuper huic editioni iam nimium morae allatum fuisset, id egi ut in apparatu lectionum circumciderem potius quam augerem.

SCHILLING codicibus collatis quattuor familias discreuit, quas litteris b, h, p, t designaui. Non autem in codicibus per familias diuidendis semper eius sententiam secutus sum.

Familia b in hac editione complectitur codices saeculi IX Agrippinensem bibl. basil. 186 (= Bk), Parisinum bibl. ciu. n.a.l. 1614 (= Bp), Monacensem 18764 (= Bm). Capitulorum tituli in his codicibus saepius omissi sunt. Bk lectionibus supra uersus et in marginibus correctis abundat. In codice Bp autem nitide scripto raras emendationes inuenies. In codice Bm nonnulla addita sunt marginalia.

Familiae h sunt codices eiusdem saeculi Florentinus Laur. Plut. 29.20 (= Hf) et Parisini bibl. ciu. 13009 (= Hp) et 10251 (= Hq). Quae familia a ceteris in primo arithmeticae libro facile diiudicatur; in secunda uero operis parte h obscurata crebriores siue lectiones siue correctiones his codicibus cum b et t communes sunt. Hf etsi passim lituris corruptus in ueterrimum familiae h codicum numero ponendus est. Tituli capitulorum et hoc in codice saepe uel omissi uel alia manu scripti sunt. Codicis Hp textum ab I, XXVII, 33 usque usque ad finem primi libri alia manu scriptum reperies.

Familia p in saeculi X codicibus Verodunensi bibl. munic. 24 (= Pu) et Bambergensi HJ IV 14 (= Pb) conspicitur. Quorum codicum Pu correctionibus refertus, Pb autem neglegenter scriptus est.

Familiae t sunt codices Parisinus bibl. ciu. 11242 (= Tp) et Londiniensis mus. Brit. Harley 3595 (= Tl) eiusdem saeculi. Quorum Tp lepida manu scriptus est; figurae tamen in secundo libro saepius spatiis intermissis desunt. Nonnullis locis codex hic cum Pb consentit; crebro autem cum ceteris codicibus uniuersis discrepat. In codice Tl nitide scripto et glossis ornato maiores lacunae inueniuntur.

Codicum, quibus lectiones cum b et h communes sunt, assumpsi Vindobonensem 55 saeculi IX uel X (= E) et Cantabrigiensem colleg. Corp. Chr. 352 saeculi X (= F). Codex E nitide scriptus in primo arithmeticae libro propius ad familiam b accedit. In secundo autem libro et h conspicitur. Nonnullas insuper correctiones E hoc in libro ex t praebet. Codex F quoque ad familiam b propius quam ad h accedit. Nonnullis autem locis F lectiones tradit e familia h, quas in familiae b codicibus non inuenias.

Inter b et p haud scio an Monacensis 3517 saeculi X (= G) ponendus sit, qui codex manu lepida neque uero pari diligentia scriptus in primis ad codicem Pb accedere uidetur. In codice Bambergensi HJ IV 11 saeculi X (= D), qui supra uersus inque marginibus complures praebet annotationes, idem ualet.

Inter familias h et p qui medium locum obtineant codices minus facile reperies. Ex quo codicum numero esse uidentur Bambergensis HJ IV 12 saeculi IX uel X (= L), Aquincensis bibl. ciu. 3 saeculi IX olim Ratisbonae conseruatus (= M), Cameracensis bibl. munic. 928 saeculi X (= V), Vaticanus tab. s. Petr. H 36 saeculi IX uel X (= W). Quorum L splendide ornatus est, correctionibus uero abundat foliisque deperditis duas lacunas maiores habet. In M, qui codex cum Pb, G, L similitudines praebet, emendationes contra rarissimas inuenies. Codex W, qui omnino nitide scriptus sed creberrimis mendis deprauatus est, nonnullas lectiones cum Pb communes habet, saepius autem consentit cum L.

In duobus codicibus saeculi X Agrippinensi bibl. basil. 185 (= N) et Vaticano Pal. 1341 saeculi X (= O) lectiones cum e b familia tum e familia t inuenies. Non autem ad has solas familias N et O accedunt, quippe qui alibi cum Pb codice, alibi cum L consentiant. Codex N litteras nitide scriptas, figuras pulcherrime pictas, glossas complures supra uersos inque marginibus additas habet. Codex O autem initio nitide, ab I, XXIII, 14/15 submultiplex usque ad totius operis finem deteriore manu scriptus est.

Codices Boetii aetati propiores non exstant praeter duas membranas saeculi VI uel VII Bobbienses Augustae Taurinorum conseruatas et a G. GOETZ et G. LOEWE anno MDCCCLXXVIII iam descriptas (= Y), quae habent secundi arithmeticae libri fragmenta XLVI, 26 medietatem — XLVII, 5 differentia et L, 37 extremitatibus — 46 su(is) et 67 (extremita)tes — 79 V. Quae fragmenta ad familiam p accedere uidentur, alibi uero cum Pb alibi cum L discrepant.

Membrana postremo Leidensis B.P.L. 2391a saeculi IX (= Z), quae fragmentum secundi libri XLVI, 11 habebunt — XLVII, 24 monstratur Hibernicis glossis ornatum continet, anno MCMXLVIIII commentata est M. DRAAK.

GOFREDI FRIEDLEIN, cuius in editione litteris attractis compositus, afficere, oppositum, dissimilibus autem inpar, adfingere, obponere legitur, consuetudinis codices rationem nullam probant. In uerborum formis constituendis litteras attractas praeoptaui, nisi quod BRAMBACHIO duce usus adm- non amm-, exs- non ex- scripsi.

Restat ut gratias agam institutioni cui nomen est “Netherlands Institute for Advanced Study”. Quippe eius opibus rerum externarum immunis anno academico MCMXC / MCMXCI in Boetii de institutione arithmetica libris curandis uersabar. Gratiam quoque debeo editori Corporis Christianorum R. DEMEULENAERE, qui de hoc tomo foras dando bene meritus est.

In pago Harmelen, anno MCMXCVIII.

© Henri Oosthout |